RESURREXIT SICUT DIXIT
Et valde mane una sabbatórum, véniunt ad monuméntum, orto iam sole. Et dicébant ad ínvicem: Quis revólvet nobis lápidem ab óstio monuménti? Et respiciéntes vidérunt revolútum lápidem. Erat quippe magnus valde.

¿Quién nos rodará la piedra de la entrada del sepulcro?
Et introeúntes in monuméntum vidérunt iúvenem sedéntem in dextris, coopértum stola cándida, et obstupuérunt. Qui dicit illis: Nolíte expavéscere: Iesum quǽritis Nazarénum, crucifíxum: surréxit, non est hic, ecce locus ubi posuérunt eum. Sed ite, dícite discípulis eius et Petro quia præcédit vos in Galilǽam: ibi eum vidébitis, sicut dixit vobis.

Resucitó; no está aquí; ved el lugar en donde le pusieron.
RESURREXI, et adhuc tecum sum allelúia: posuísti super me manum tuam, allelúia: mirabilis facta est sciéntia tua, allelúia, allelúia. Ps. 138. 1-2. Dómine, probástime, et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam.

RESUCITÉ, y aún estoy contigo, aleluya; pusiste sobre mí tu mano, aleluya; admirable es tu sabiduría, aleluya aleluya. Salmo 138, 1-2. Señor, me probaste y me conociste; Tú conociste bien mi humillación.
Qui mortem nostram moriéndo destrúxit, et vitam resurgéndo reparávit.

El cual, muriendo destruyó nuestra muerte, y, resucitando, reparó nuestra vida.
DEUS, qui hodiérna die per Unigénitum tuum æternitátis nobis áditum devícta morte reserásti: vota nostra, quæ præveniéndo aspíras, étiam adiuvándo proséquere. Per eúndem Dóminum…