Gramática Latina

Gramática Latina

CURSO PREPARATORIO

Teoría y Ejercicios

Temas y Versiones- Ejercicios de Memoria

Vocabularios

Curso arreglado al idioma castellano del que escribieron en francés..
O. Riemann  y E. Goelzer. y destinado a los alumn0s del seminario de Morelia. por el Sr. Pbro. D. Leopoldo Lara Torres. profesor que fue de Latinidad en el mismo Seminario.

Ir a la pagina 1 del curso

Ir a la pagina 2 del curso

8 comentarios el “Gramática Latina

  1. Aprovecho para enviar un saludo a Monseñor Isidro Puente Ochoa y la congregación de las Ecuménicas de Guadalupe. Esta sección es muy interesante. Me gustaría que siguieran profundizando en el estudio del latín. Ruego por la salud Monseñor y por el apoyo de la feligresía a su iglesia de la colonia Morúa y para el orfelinato que dirige. Amén.

    Roberto Emilio Benavides Angulo.

    P.D.: Aprovecho para enviarles la dirección del sitio web del “Juan Pablo II Film Festival”:

    http://www.jp2filmfestival.com/

    y el avance (trailer) de un filme que me parece muy interesante hacerle propaganda, “The 13th Day” filmado en memoria del Milagro del Sol de Fátima, el 13 de octubre de 1917:

    Este link hay que escribirlo de contínuo y no dividido en dos renglones.

    Vitam impedere vero.

    Me gusta

    • ¡Pax et bonum!
      Apreciable Roberto Emilio, gracias por su comentario en este Blog, me da gusto que le sea muy interesante la sección de Gramática Latina, sí, seguiré profundizando en el estudio del latín, de hecho he publicado una segunda pagina del curso en dicha sección.

      Gracias por rogar a Dios por la salud de Monseñor Puente, por la Orden Religiosa por él fundada y por que sus feligreses apoyen el Templo Jesús Adolescente y por el orfanatorio que está en sus manos.
      Sigamos rogando a Dios por intersención del Patriarca San José, para que la Divina Providencia siga asistiéndolo, y nosotros haciendo nuestra parte, sigamos ayundando en la medida de nuestras posibilidades.

      Agradezco los dos enlaces que publicó en su comentario, para provecho de todos los visitantes.

      El lema con el que firma: Vitam impedere vero, cuyo significado en castellano es: Consagrar la vida a la búsqueda de la Verdad”, creo que esto es lo más grande que todo ser humano puede llegar a hacer, pero a que verdad nos referimos, a la única Verdad que no cambia: La Verdad Permanece, en latín: Stat Veritas.

      Saludos…
      ¡Paz y bien!
      Arturo Medina Muñoz.
      Editor del Blog.

      Me gusta

  2. Estimado Mons.Isidro Puente,
    Me alegro de que Usted es enseñando el latín a los que están interesados en aprender la lengua de Cicerón. Yo estaba en Roma con Usted y le gustaba discutir con Usted sobre asuntos de la lengua latina, ya que yo también soy latinista. Todavía escribo aun hoy en latín y soy miembro de GREX. Espero oír de Usted. Espero aprender latín de Usted. Usted seguirá siendo mi amigo, si Usted está ocupado con su trabajo entre su gente, y yo estoy con la mía.
    Espero estar en contacto con Usted.
    Su viejo amigo.
    Padre Ivo da Conceiçao Souza (Goa, India)
    Telemobile: icsouza@bsnl.in

    Me gusta

    • ¡Pax et bonum!

      Apreciable Padre Ivo:

      Una disculpa por el retraso en la respuesta a este mensaje.

      Actualmente Monseñor Puente no está enseñando latín, en ocaciones da cursos de latín.
      Que bien que usted también sea latinista, y que aún escriba en latín; me gustaría saber que es el GREX.

      Así es Monseñor Puente está muy ocupado, trabajando arduamente en la publicación de cerca de 50 volúmenes de todas las fuentes que pidió el Concilio Vaticano II, para que estén a disposición de seminaristas y religiosas del mundo.

      Sus planes son elaborar 5 mil ejemplares, para que los seminaristas y religiosas del futuro sean instruidos y no vayan a tener los problemas como los que enfrenta la Iglesia hoy en día a nivel mundial.

      Pronto oirá de Monseñor Puente, pronto estará en contacto con él.

      ¡Paz y Bien!
      Arturo Medina Muñoz.
      Editor del Blog.

      Me gusta

  3. monseñor soi hugo y quisier saver si usted me podria conseguir la ultimas palabras de jesus en arameo aunkesea las 7 ultimas cuando esta en la cruz muchas grasias espero su respuesta en mi correo mando saludos a su seminario y a sus religuisas que Dios lo bendiga padre

    Me gusta

  4. Dear Msgr.Isidro Puente Ochoa,
    Sorry for not having written to you for so long time. I lost your e-mail address. I like to read your blog. I am writing latin. I am sending you my article in latin. Write to me from time to time. I know that you are too busy. Do you remember that I used to discuss with you on issues of Latin language in the refectory, the only place where we would meet regularly?
    Hope to hear from you.
    Your old friend.
    Fr.Ivo da C.Souza (Goa, India)
    Estimado Mons.Isidro Puente Ochoa,
    Lo sento por no haber escrito durante tanto tiempo. Perdí tu dirección de correo electrónico. Me gusta leer tu blog. Estoy escribiendo latin como mimebro de Grex, un grupo de aquellos que se dedican al estudio de la lengua latina. Te envío mi artículo en latín. Escriba para mí de vez en cuando. Yo sé que tu estás demasiado ocupado. ¿Te acuerdas que yo solía discutir con te sobre cuestiones de lengua latina en el refectorio, el único lugar donde se reuniría con regularidad?
    Espero oir de ti.
    Tu viejo amigo.
    Padre Ivo da C. Souza (Goa, India)

    VITA CHRISTIANA SUB LUMINE PSYCHOLOGIAE HODIERNAE
    *Ivo da C.Souza
    Introductio:
    Procul dubio summo mihi honori est summoque gaudio has lineas latino sermone conscribere, necnon in hoc articulo item lectoribus meis offerre lumen psychologiae modernae super vitam christianam proiectum. Illud iamdudum mihi firmiter persuasum est, latinas litteras excolere et penitius in dies degustare, magnum afferre emolumentum pro mente nostra bene colenda et aliis linguis maximo cum fructu callendis. Dum quadraginta abhinc annis, in Saligonensi Seminario, puer cursum persolvebam, Latinitatis scriptorum opera crebro seduloque lectitavi et degustavi. Mihi pergratum est, commentaria, quae Latinitas inscribuntur, a Mons.Antonio Baci e Civitate Vaticana in lucem olim edita, me alacriter legisse necnon amore Romanorum sermonis flagravisse, ac cursu studiorum meorum, in Seminario Minori diligenter confectorum, illi aures magis magisque assuefecisse. Abhinc paucos annos cum Jesuita Patre Antonio Freire, in Universitate Bracarensi Latinitatis praeceptore (qui iam obiit), quem “Ciceronem redivivum” vocabant–pulchro equidem exornatoque sermone exarabat ac cum lepore scribebat–, epistularum commercium sermone lusitano inivi, et multa multumque ab eo et circa eum edidici, quae mihi pro vita mea theologica et spiritali magnopere profuerunt. Proh! dolor, hodie sermo latinus iam in seminariis nostris e prisco gradu defecit et–hoc aegro animo gravatoque loquor, minime prouti acti laudator temporis–auditores, a quibus iam haec lingua aliena facta est vel saltem iis minus familiaris, etiam fructibus eius luculentis orbari videntur. Hac opportunitate mihi oblata–quam pergrate atque perlibenter excepi–, eximiis latinitatis magistris meis (qui iam e vita migraverunt), uti par est, grates ingentes persolvere et a vobis, lectoribus meis, patientiam veniamque poscere mihi liceat. Hoc thema, quod selegi, mihi videtur lectoribus meis, praesertim sacerdotibus qui hodietenus hunc sermonem penitus intellegere necnon aliquomodo degustare valent—etsi forsitan rari nantes in gurgite vasto–, maxime utile fore. Ad psychologiam quod spectat, haec sunt themata theologiae recentioris indolis ‘holisticae’ (uti mos est hodie dicere) et interdisciplinaris. Praeprimis de psychologia moderna sermo erit, et dein de methodo exsistentiali therapeutica in contextu exsistentiae christianae disserere, quod opportunum ac lectoribus meis perutile fore duxi, aggrediar.

    1.1: Psychologia Exsistentialis:
    Nostra prorsus aetate nova reapse tentamina in agro psychologiae et psychanalysis orta sunt, nempe, quae ex experientia hominis originem ducunt. Logotherapia quae dicitur, videlicet, vi sensus vitae sanatio, ad scholam psychologiae pertinet, et potius a Gordon W.Allport “psychiatria exsistentialis” huic conamini nomen tribuitur. Oportet breviter expendere quid sibi velit logotherapia et quae sint eius fundamina, priusquam de eius principiis, criteriis et lineis therapeuticis sermonem faciam. Haec vox “Logotherapia” (e vocibus graecis “logos” et “therapia” ducta) quidem significat sensum vitae detegere, profundam significationem rerum reperire, novos adspectus rerum invisere perscrutarique. Hic agitur nimirum de nova ratione in psychotherapia et psychologia pastorali nostris temporibus reperta. In agro vastissimo psychiatriae exsistentialis logotherapia protulit adhibuitque methodum psychotherapeuticam (quae vox graeca significat “servire, curare, sanare animum”). Quod ad fidem christianam attinet, oportet incunctanter fateri quod psychotherapia habet quid commune cum Christotherapia, seu arte christiana medendi et sanandi, de qua infra agam. Logotherapia reapse excedit analysim exsistentialem, quippe quae, uti mos est, quoque “ontoanalysis” nuncupatur. Illa est non solummodo analysis exsistentiae seu entis vel subiecti, sed potius est analysis significationis vitae. Aliter dicto: agitur non solum de ente (graeca voce ons, ontos), sed de sensu (graece logos, quae vox sonat “verbum” seu “sensus”). Logotherapia ad activitatem therapeuticam protenditur. Ut paucis persolvam verbis, logotherapia est non solummodo analysis, sed therapia, seu ars medendi. In qualibet medendi arte, semper omnino subiacet visio quae theoria dicitur (ex vocabulo graeco theaomai, “videre, conspicere, contemplari”; exinde theoria, quam germanice Weltanschauung vocant, nempe “mundi visio”, seu “mundividentia”) et activitas, seu practica ratio. Logotherapia, quatenus medendi ratio et ars est, explicita philosophia vitae fulcitur. Ut presse fusiusque exponam, logotherapia enititur tribus fundamentalibus, inter se connexis assumptionibus, principiis seu assertis, videlicet, liberum arbitrium, voluntas significationis et significatio exsistentiae.
    a)Libertas voluntatis:
    Hominis liberum arbitrium pertinet ad immediata data experientiae, cum in vita de die in diem ad morsum realitatis invitamur, ut gallice dicitur, “la morsure du reel”. Haec data nos ducunt ad methodum phenomenologicam, quae dicitur, quaerendam, ab Edmundo Husserl repertam et adhibitam. Dantur solummodo duo typi personarum, quae cogitant se libero arbitrio non frui, nempe schizophrenici (seu mente capti) et deterministi. Secundum deterministas, etiamsi experiamur quasi libero arbitro frui, tamen reapse in dolo laboramus. Exinde a nobis disquirendum est, utrum experientia nostra ad veritatem manuducat, necne. Quis potest vero iudex constitui in hoc responso stabiliendo?
    Pro viribus moduloque meis disserere conabor de hac libertate. Prae oculis tenendum, Sigismundum Freud in “pan-determinismum”, qui dicitur, incidisse. Novis assertis illum multa nova in agrum scientificum adduxisse haud dubium est, ac praesertim de inconsciis viribus, in homine latentibus, disceptatio illi in meritum tribuenda.
    Humana libertas depingi potest ut libertas limitibus circunscripta, sicuti hodie in eloquio exsistentialium auctorum dici mos est, “libertas situata/in situ”, seu in adiunctis concretis situationeque reposita, minime absoluta et absque finibus necnon condicionibus, sive biologicae, vel psychologicae, vel sociologicae naturae. Attamen in vi potestateque hominis est illis adiunctis vicissitudinibusque vitae pro re nata obviam ire, et habitudinem ad hanc situationem existentialem determinare. Hominis est eligere quod se perficit et secernere quod sibi nocet, verbo: quod valores constituit secum ferre, sed quod personalitatem dignitatemque humanam minuit, devitare. Exinde utique nova aperitur via aditusque, dimensio videlicet noetica, quam audit, quippe quae necessitudinem suam universo circundanti sibique determinat. Homo non est servus, sed dominus suimetipsius, cum possit sua sponte agere, sese perficere et humanitatem suam creationi superimponere, verbo: sigillo suo omnem rem obsignare, quin tamen, iudicio nostro, dominium Dei Creatoris respuat. Vi noetica, sese scilicet re-vertendi super semetipsum facultate pollet. Quod animalia hac virtute facultateque carent, neutiquam videlicet valent super se re-flectere, necnon sensum percipere et in eo progredi, omnibus est pernotum. Datur tensio inter esse et sensum (being and meaning). Haec tensio ita enti humano inhaeret, ut ex eo eradicari nequeat, et ita opus est ad hominis bene esse mentale. Ita, incipientes directione humana, nempe voluntate ad sensum, adepti sumus pedentetim aliud problema, scilicet “confrontationem sensus”, quae dicitur, scilicet in aerumnis procellisque vitae nostrae sensum capere et recta capessere.
    Hac de re duobus punctis summatim referre, me iuvat: Punctum primum spectat ad quod homo fundamentaliter est: ad sensum directus; secundum refert ad quod ille debet esse; sed haec “confrontatio cum valoribus” non est duntaxat sui expressionis forma quaedam (mechanismus defensionis, reactionis efformatio, rationalizatio virium instinctuum); sed interpretatio psychodynamica nobis additum sternit ad “rationalizationem” existentialem, ut aiunt. Logotherapia ducit ad sensum specialem, qui tamen invenitur in illo sese transcendenti et veram provocationem (challenge) constituit. In hoc mundo libertatis vivimus, in quo “vacuum existentiale” quod dicitur, creatum, experimur. Quamobrem vacuitate periclitamur, dynamismus exsistentialis amittitur, et quod peius fieri potest, neurosi ac psychosi laboramus. Vita enim nostra periculis scatet; proinde vitae expostulationibus obtemperare seu illius pericula exigentiasque effugere conamur, et in hoc ipso gressu securitatem instinctualem quaerimus. Quaestio haec incessanter ob oculos nostros versatur: Quid de me posthac fiet?

    1.2: Sui Transcendentia:
    Sicut nubes praeibat Israelitis, et viam ostendens, eos ducebat, ita quoque propositum nostrum, instar stellae, nos manuducit. Atammen si hoc signum praesentiae Dei in sinu populi Israelitici remaneret, potius quam eos in rectam directionem duceret, nubes haec omnia tegeret/operiret, et Israelitae secus viam/e via deciderent/abirent. Ut aliis verbis me proferam, sensus minime cum esse coincidit. Sensus idealis, instar stellae, nobis praeire oportet, ne e via cadamus. Sensus enim praeire debet esse; sensus viam sternit enti, existentia decidit nisi in terminis transcendentiae vivatur, debet proinde ulterius progredi. Sub hoc angulo, distinguere possumus qui gressum regunt moderanturque (“pacemakers”, qui dicuntur), inter et qui pacem stabiliunt, tranquillitatem ordinis, concentum et harmoniam vitae servant (“peacemakers” quos audiunt). Alii adferunt sensum et valores exsistentiae humanae, ac directione ope sensus exsistentialis nos ditant; alii autem a nobis auferunt onus vitae sensu sedationis. In hoc sensu, Moyses erat “pacemaker”, quippe qui conscientiam hominum non sedavit mollivitque, sed eam excitavit. Moyses populum suum, tabulas lapideas decem praeceptorum mandatorum secum ferens, adiit, et eos non pepercit provocatione rationum et valorum; dum “peacemakers”, ex alia parte, populum pacificare et eos sibi reconciliare conantur. Sic dicti, “peacemakers”, obliviscuntur sapientiae in monito Goethe repositae: “Si hominem censemus sicuti est, nos eum peiorem reddimus; si autem eum, sicuti esse debet, ei subvenimus fieri quod est” (ut sermone anglico vertam, “If we take man as he is, we make him worse; if we take him as he ought to be, we help him become it”).
    Stadium maturationis progressusque psychologici obtineri potest, in quo stadio libertas, quae est conceptus centralis in philosophia exsistentiali, fit responsabilitas. Unusquisque est responsabilis adimpletionis sensus specifici suae vitae personalis. Etiam responsabilis est coram re, seu erga rem, causam, numen seu vim–in conscientia sua seu in societate humana. Certamen exsistentiae humanae omnibus est pernotum, secundum illud Vergilii: “Video meliora proboque, deteriora autem sequor” (videsis etiam illud Beati Pauli: “”, Rom 7). Attamen plures sunt qui exsistentiam suam in terminis responsabilitatis coram Deo interpretantur.
    Logotherapia est theoria saecularis et ratio seu ars practica medendi, constringi debet effatis factualibus, libertatem decisionis seu electionis relinquens unicuique, sive in linea religiosa seu agnostica. In religione, veritas diiudicari potest evidentia quae omnibus hominibus proba manet. In omnibus religionibus datur possibilitas seligendi quod naturam humanam complet et ditat. Non vera seu falsa, sed veritas, illa quidem una sola, in unoquoque systemate obtinetur variis angulis. Sed quoque errare seu mendacium proferre possible est.
    Logotherapia prostat omnibus obvia, sive theistis sive atheistis, pro logotherapia responsibilitas pertinet ad essentiam exsistentiae humanae. Logotherapiae doctus non potest influere aegrotum in suam decisionem personalem, scilicet quomodo unusquisque debeat intepretari responsabilitatem suam seu personalem sensum complecti. Conscientia human subiecta est errori. Sed hoc factum non parcit ei oboedientiam, exsistentia nostra involvit pericula. Muneri huic debet unusquisque sese devovere necnon operam ingentem navare. Melius est vivere in mundo in quo libertas locum tenet et quod non rectum est seligendi facultas offertur, potius quam in mundo in quo non datur alternativa potestas, in mundo ubi dantur sceleratores, sicuti Adolfus Hitler et sodales, necnon beati homines. Mundus liber praeferri certo debet mundo totalitario, conformismo coacto, collectivitati, congeriei ubi homo degradatur ad functionarium partitus seu status.

    2.1: De Sensu Vitae:
    In nova technica Logotherapiae adhibetur nova methodus, quae phenomenologica dicitur, scilicet data immediatae experientiae vitae actualis investigamus ratione arteque phenomenologica. In hoc processu peritus in logotherapia aperit agrum visualem aegroti, cui significationem existentiae patefacit et eum certiorem reddit quomodo mentium cordiumque transformatio miraculum fiat, et in vitam novam spem conferre potest. Hoc gressu novam conscientiam sumendi acquirendi, potius per opera sua, creativitatem suam, necnon per experientias suas, aegrotus potest innovata ratione experiri et degustare quidquid verum est, quidquid bonum est, quidquid pulchrum est. Item hac ratione datur occursus cum altra persona (“encounter”), vel dialogues seu communicatio, persona ad personam, facies ad faciem, cum aliis entibus humanis. Cum quis potest aliam personam in sua unicitate, peculiaritate, vel “haecceitate” inspicere, uti eloquio quidem scholastico dici solet, hoc sibi vult cum aliquo esse, etiam in situatione in qua quis creativitate caret. In hac situatione quoque potest quis sensum vitae adimplere et perficere. In questo fato, cum quis dimicet contra spem, ei porgitur/praebetur occasio ad valores adimplendos, immo ad valores summos heroicosque aggrediendos, et spem nanciscendam, ad significationem doloris rite adipiscendam. Vita immutari et sensu adimpleri potest tribus rationibus: primo: quo quis quid exsistentiae offert (exempli gratia, opera sua); secundo: quo quis a vita seu a mundo quid accipit (valores experiendo); et tandem tertio: per fatum quod mutari nequit (velut morbus inoperabilis, vel incurabilis, vg. cancer). Quod natura nobis non parcit, et nostrae condicionis pars fit, nempe, mors, culpabilitas et dolor, nemini nulli est ignotum. Aliter dicto: Tres adspectus tragici humanae existentiae sunt culpabilitas, mortalitas et fallibilitas vel dolor. Metus, anxietas, angor culturae nostrae hodiernae inherens quae nobis non parcit, pervadit et permeat. Quomodo transformandum? Anxietas est unum ex symptomatibus exsistentiae modernae. Transitio vitae not detract seu demit neque minuit significationem exsistentiae humanae. Errare humanum est. Humana fallibilitas est datum experientiae, quae non oportet effugi. In facie trium tragediarum, homo potest detegere, reperire verum sensum exsistentiae suae, quod tamen quid obiectivitatis postulat. Non efformatur, sed reperitur. Unusquisque homo est unicus, non potest substitui vel suppleri. Vita sua non est iterabilis. Ille potest responsum adhibere cum respondet responsabilitate unica. Responsi-abilitas, quae dicitur, derivatur quoque ex facto exsistentiali vitae obviam veniendi. Unicitas humana postulat responsabilitatem, quae potest intellegi ut “ad responsum abilitas”, problematibus exsistentiae nostrae quibus responsum debetur vitae. Ille debet scire quae responsa in decursu vitae danda sint. Dubitandum prorsus non est quin omnis questio verum responsum habeat. Hoc tamen non implicat hominem semper correctum responsum seu solutionem cuique problemati invenire, verum sensum exsistentiae suae reperire. Sed potest accidere quod nec semper sit aptus ad responsa apta danda. E contra, homo fallibilis est, errare humanum est. Ille debet periculum errandi agnoscere, potest periculo laborare errandi, secundum illud Goethe, “Semper occulum bovis mollire debemus, etsi sciamus non semper eum percellere possimus”, seu, soluto eloquio dicere possumus, semper maxime bonum assequi conandum est, ceteroquin comparate ad bonum nancisci non possemus? Ad rem refert quae dicitur “frustratio existentialis”, de qua mox verbum fiet.
    Hodierna societate morbo laboramus quem “frustratio exsistentialis” seu “frustratio sensus” vocant. Haec praebet “pre-reflective neurosis” (neurosis quae reflectionem antecedit) nostrae aetatis.

    2.2: Psychotherapia:
    Quid sit psychotherapia, et quanam ratione exerceatur, oportet nunc perscrutari. Hodie opus est ut addamus aliam dimensionem psychologiae, quam “height-psychology” audit, nempe psychologiam altitudinis psychologiae profunditatis seu proceritatis (“depth-psychology”). Haec psychologia debet attendere adspectibus aspirationibusque altioribus. Psychologia profunditatis conferri potest cum pede planis vel hypogeo aedium (ground floor or basement). Necesse est loqui de convictionibus, assertis et fidei effatis, quibus vita plurium sublimata et elevata est, quae quippe plures elevavit, sublimavit, et ut ita dicam, ad fastigium manuduxit, iis subvenit ad melius nobiliusque vivendum. Pous est loqui neve de materialismo, neve de idealismo, sed de realismo. Novus typus neurosis characterizatur absentia alacritatis et initiativae, defectu securitatis instinctivae, amissione illarum traditionum, quae vitam hominis olim, priscis temporibus, moderabantur.
    Principiis obsta! Fugit irreparabile tempus. O tempora, o mores! Eandem cantilenam canere. Ex ungue leonem! Latro latronem! Ni fallor! Mihi summopere est cordi.
    Quaestio quae heic ventilatur est: utrum homo possit potentiam virtualitatesque suas ad actum redigere, an debeat sese exprimere valoribus exsistentialibus, quin virtualitas sit finis sed ad finem medium. Brevi verbo: Virtualitatis expressio a valoribus humanis regenda est, quin in vim negativam dilabatur.
    Principia efformationis in bina reduci valent principia: primum: principium “formabilitatis”, quam audit, hominis scilicet abilitas suae vitae configuratione ditare; secundum: principium dynamismi sui efformationis semper continuatae. Implicite semper homo suam vitam efformare figurareque conatur. Processus hic holisticus vocatur, quia, capacitate unica transcendendi integrandique praeditus, tendit ad vitam suam totam unificandam. Efformatio haec etiam “spiritalis” vocatur.
    2.3: Crisis transcendentiae: Transcendentia est unus de fundamentalibus motibus dynamismi efformationis humanae. In unaquaque persona datur ‘actualizatio’ potentiae ope transitionum ab infima ad altissimam formam vitae. In unaquaque transitione fit “crisis transcendentiae”, quam audit, gradatim et suaviter leniterque, cum clima favet, cum omnia adiuncta arrident. Attamen haec lenta et suavis progressio dari non potest, si spiritalis efformatio neglegatur. In istis culturis non superest tempus ad contemplationem et reflectionem. Crisis (ex vocabulo krino, ad litteram significat “vias abire” (“a parting of the ways”) et connotat “periculum et opportunitas”. Sui efformatio indiget dimensione transcendentali. Habet duo elementa, videlicet “stress and uncertainty”, pondus et incertitude. Nos reddit tense and anxious, impllicat amissionem unius formae vitae quae nobis familiaris erat, et optionem alterius formae quae erat forse stranea nobis. Sinensis sermo habet duo characteres pro voce “crisis”, scilicet pro periculo et pro opportunitate. Dat ansam pluribus periculis: primo, periculum fixationis ex metu in livellum vitae non vigens (“fixated, out of fear, on a no longer functioning level of life”), seu vicissim, periculum nimiae reactionis adversus priorem periodum efformationis. Re ipsa hoc conducit ad repudiandos priorum authenticorum beneficia (“gains”) pro nostra efformatione. Secundo: periculum exoptandae falsae formae vitae. Tertio: periculum praeteritorum non solutorum problematum et denuo apparentium neurosium. Quarto: periculum defensivae superactivitatis (“withdrawal”), ad crisim effugiendam. Nihilominus, quaedam crisis transcendentiae significat opportunitatem essendi vere humanum, detegendi nostram personalitatem unicam, integrandae incessanter vitae nostrae, in sapientia et interioritate (“inwardness”), crescendi opportunitate, in contactum veniendi cum nostro intimissimo se (“self deepest”). Valores ex experientia vitali eruere, valoribus imbuere, sapientia crescere, hoc est proiectum vitae.
    Quaestiones in crisi transcendentiae: Quid sibi vult vita? Quo eo? Quamne formam debeo dare vitae meae? Possumne adiutorium invenire pro mea directione in traditione efformationis? Sumne deditus huic traditioni? Haecne traditio exprimit aspirationes pro sensu inveniendo, directione, efformatione, appartenenza, belonging?) Illa thematica fit pro crisi transcendentiae. Ad formam nostrae vitate donandam oportet nos scire in quam directionem opus nobis sit progredi. Hanc directionem ad inveniendam scire debemus quid vita pro nobis sonat, et quid discere possimus ex traditione efformativa a nobis selecta de sensu vitae in generali. Logice perinde quaestiones de sensu vitae agentes habent prioritatem, illae de directione, efformatione, et traditione efformativa debent sequi. Practice, quaestio de directione surgit primo in crisi transcendentiae et durante Therapia Transcendentiae. Tunc investigamus praeteritum: Quo ivimus? Quam directionem vita nostra sumpsit? Conspicimusne erga futurum? Quomodo vita nostra moderanda est hucusque? (deinceps)—haec methodus prorsus phenomenologica introspectionem superavit. Methodum existentalem et adsimilavit eam (“blended”), illa profuit psychiatriae et psychotherapiae. Illa non est schola specialis psychologiae. Diversae scholae et systemata conata sunt hanc habitudinem existentialem explorare et maximo profectu adhibere et restaurare seu augere in area sua scientificam adoperationem humanorum ac experientialium adspectuum psychologiae humanae. Studium mensurabilis actionis (“measurable behaviour”) compleri debet studio experientiae ope methodorum scientificarum, uti est methodus phenomenologica. Systema philosophicum, psychologicum seu psychiatricum non debet aegre afficere explorationem primariam experientiae.
    Vita nostra tota consistit in ‘realizatione’ potentiae virtualitatumque nostrarum. Possum essere athleta, philosophus, pictor, theologus, scriptor, orator, medicus, musicae cultor, pater, seu quicumque alius exsistendi modus. Actualizando potentialitatem meam ‘actualizo’ mundum meum universumque meum. Nunc mihi satifaciet ‘actualizatio’ potentiae meae, quoniam semper superest quod non realizatum est, finitum seu completum est. Meum “sane quidem (yes)” meo mundo enuntiatum semper/continuo urget me et nequit finale esse, vg., cum electrocymbalo fidiculave sono, et dein alia experimenta inire mihi placet. Cum potentia sum, non sum uti spelunca seu saxum in mundo, clausum, massivum, sine motu fluxuque, sed concredi possum muneri quod nondum adimpletum est, semper in fieri manet, semper in occursu cum possibilitate futurae realizationis. Negare potentialitatem humanam obnoxium fieri potest. Si me ducit ad totaliter seu partialiter exitus meos priores depretiandos seu renuendos, qui adhuc exitus (achievements) manent, etsi confinibus conscripti; si maneo exitibus meis praeteritis gavisus, et ampliorem potentialitatem ‘realizare’ mihi non datur, tunc depressione, desperatione moeroreque affici possum, aegro animo affectus, crudus, saevus, rebellioni datus. Negatio memetipsius potest me ad suicidium conducere, imago mei potest negativa fieri. In luce meae futurae possibilis existentiae negare possum praesens et odio habere quod in praesenti momento sum. Odium destructivum et perniciosum est. In persona matura hic adspectus negativitatis semper magis ut relativitas experitur. Persona, maturitate emotionali praedita, est bene conscia quod exitus praeteritae vitae sint relativo valore praediti sub luce futurae possibilitatis. Haec habitudo ad futurum ‘vitale spatium’ (quod hodie anglico sermone “vital space” vertitur) suppeditat, pacem confert, futuros exitus et gesta admittit et destructionem sui vitat, dedecore sese afficit (self-disparagement).
    3.1: Vitae Christianae Ratio:
    Responsum, quod lumine effulget, his problematibus, seu potius mysterio existentiae, in nuntio Evangelii suppeditatum offerre satagam. In primis, quid sit vita christiana seu esse christianum, brevibus amplecti possumus verbis. Vita christiana est donum Patris caelestis, qui vitam suam communicat Filio et Spiritui Santo, et ex virtute mortis et Anastaseos (ex graeco verbo, quia vox Resurrectio serioris et infimae latinitatis est) Christi elargitur homini peccatori, eum redimens et hac virtute sanans. Gratia naturam perficit. Deus amor est et amorem suum nobis communicat, Filium suum unigenitum in mundum mittens, ut per eum vivamus (Io 3:16; 1 Io 4:8-10). Origo huius vitae est amor Patris, motus a Patre descendens, qui ad nos in baptismate pervenit et nos intime afficit. Spiritus Dei nobis donatur et eo ipso peccata remittuntur et resanantur, cum omnibus consectariis, sive psychologicis, sive socialibus (cf.Rm 6:3-11; Col 2:12-15). Exinde vi huius participationis homo “nova creatura” fit (2 Cor 5:17), et potentia et donis Spiritus pollet (Gal 5:22). Consepultus cum Christo, ille Deo in Spiritu et veritate vivere, et in novitate vitae ambulare exoptat. Vita eius est abscondita cum Christo in Deo (Col 3:3). Ex Deo natus, ex aqua scilicet et ex Spiritu, ille est cum Vite unitus (cf.Io 15:1-8), et dignitate filii Dei gaudet (1 Io 3:1). Ille est divinae consors naturae (2 Pet 1:3). Lumine et pace Christi vivit et haec dona Spiritus, ut gaudium, pacem et libertatem filiorum Dei, aliis exhibet. Nam libertas vera habetur, ubi Spiritus Domini est (2 Cor 3:17b). Amor Dei ad communionem cum illo hominem ducit, et hunc occursum cum eo efficit et continuo pergit. Amor hic est fons et principium vitae, atque utputa clavis et cardo, tenet primatum in vita christiana, inseriturque in substratum physicum, necnon psychophysicum, hominis. Hic occursus amoris datur non modo singillatim cum unoquoque homine, sed globatim, cum communitate scilicet christiana, cum Ecclesia, cuius Caput est Christus. Nova fit tota communitas, a Christo instaurata et ad mundum totum instaurandum missa. Vita nova est donum personale Patris, mysterium participationis vitae Trinitatis, quae ipso facto nova missione nos constituit, nosmetipsos videlicet Deo per Christum donandi et aliis servitium reddendi.
    Conclusio: Tandem, humanissime spectatissimeque lector, nostras elucubrationes uno obtutu ut conspiciamus operam dare oportet. Exsistentia nostra est spatio-temporalis, in spatio et tempore reposita. Pro unoquoque nostrum, uti supra enodavi, stat “proiectum vitae”, sive consilium quod a nobis in decursu annorum adimplendum restat. Hoc inceptum exsistentiale fundamentaliter est “proiectum”, in quo nostra ratio agendi cogitandique praestat omnibus aliis rationibus modisque essendi in mundo. Optio vocationalis alicuius connotat modum centralem essendi qui afficit omnes alios modos exsistentiales. Haec optio fundamentalis in sphera religionis est procul dubio fructus Gratiae, quae uti solet varietate experientiarum exsistentialium pro hominibus resanandis perficiendisque pro novis modis Novi Foederis, a Christo instaurati. In Ecclesia quae est praesentia Christi, omnibus hominibus ‘mediatizatur’ per sodales Mystici Corporis Christi. Opus est nos nostram praesentiam aliis in quodam stylo vitae praebere. Nostra “incarnatio” personalis rationis essendi vivendique est non modo desiderabilis, sed admodum necessaria. Huc spectat eloquium hodiernum quod saepissime in scriptis sacerdotum nostrorum refertur, scilicet “Abba-experientia” quam audiunt. Novum Foedus est dispensatio Spiritus Dei qui omnia renovat et nos perfectione amoris resarcit.
    Ad rem quoque attinet effatum nostrum, nempe novam societatem exstruendi, ope nostri testimonii verbi servitiique, ut nova postulant tempora, monumentum et signum nostrae transformationis est societas nova, opus fidei quae per amorem operatur (Gal 5:6). Coronidis instar, mihi placet commendare quod pondere momentoque gaudet, iuxta illud Beati Pauli, “quaecumque sunt vera, quaecumque iusta, quaecumque amabilia, si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate” (Phil 4:8). Meminisse me iuvat “Christum habitare per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo, et sublimitas et profundum” (Eph 3:17f.). Vita nostra est testimonium illis qui nos adspiciunt, et animadvertunt utrum nos in veritate ambulamus, an non; utrum crescimus “in mensuram aetatis plenitudinis Christi” (Eph 4:13), necne. Ut nos ditasset pauper factus est Christus, ut ait Beatus Paulus: “quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis” (2 Cor 8:9). Quod psychologia exsistentialis nobis proponit nosque docet, hoc Iesus nobis abunde obtulit, sicut promisit: ”Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant” (Io 10:10). Ut Beatus Augustinus, rationem humanam in corde suo maxime acriterque expertus, venuste pulcherrimeque quam maxime refert, et nobis summarium supplicationis Novi Foederis porgit: “Da quod iubes, et iube quod vis” (Conf.X, 29,40; MPL 32, 796). Vexilla nostrae identitatis christianae in vita amoris reponuntur. En mysterium Christotherapiae, quo amore ille nos sanat omnique ex parte reficit. Haec est ratio revelandi generi humano sponsionem nostram,–quae aptius Francogallica voce: “engagement” vertitur–, in re publica, omnibus nos circumdantibus. Omnes insani impensique labores nostri fructum minime afferent, si amor iis non comitatur. In hoc elucet quod Horatius cum lepore conscripsit: “Parturiunt montes: nascetur ridiculus mus”. Frustra laborant homines si Deus iis praesens non fit (cf.Ps 127:1). Faxit Deus ut nova oriatur societas, quae, quae sursum sunt, sapiat (cf.Col 3:2), et sicut luminare lucens, serviat Domino in laetitia! Utinam nos qui haec scripta legimus, fructum maximum carpamus et novae societatis artifices efficiamur…

    Summary: Fr.Ivo da C.Souza is a Professor of Biblical Exegesis and Sociology in the Patriarchal Seminary of Rachol. He is a biblical scholar and a theologian. He did his Licenciate at the Pontifical Biblical Institute (PIB), Rome, and his Thesis under the direction of the Professor of the Biblicum, Prof.Stanislas LYONNET, on “The New Covenant in the Second Letter to the Corinthians. A theologico-exegetical Investigation on 2 Cor 3:1-4:6 and 5:14-21”, with his research in targumic literature. Also he has a Licenciate in Systematic Theology at the University of St.Thomas, Rome. He did M.A. in Sociology at the University of Mysore, Manasagangotri. He has also Diploma in Psychology and Journalism, New Delhi. He is also Secretary of the Theological Commission of the Conference of the Catholic Bishops of India (CCBI). He has written in several languages for philosophical, theological, sociological and historical reviews. He has taken part in national and international seminars. He knows 15 languages. He is a musician, having composed several hymns and songs, and written lyrics and music for three operettas in Konkani. The Author writes in Latin, that he learnt with enthusiasm in the Seminary of Saligão-Pilerne, about the Christian life in the light of the modern, existential psychology. Experience is the kernel of Christian life. The “core” of human experience is transformed by the Grace of Christ, so that what we experience is truly and really the dominion of the Spirit that is handled by us according to the use or misuse of our freedom. Existential psychology sheds its light on the Christian experience.

    Sommaire: L’Auteur cherche de jaillir de la lumière sur un thème d’actualité, c’est-à-dire de démontrer comme la vie chrétienne peut être expliquée à la lumière de la psychologie d’aujourd’hui. L’experience est la moelle de la vie chrétienne. L’essence de l’expérience humaine est transformee par la Grâce du Christ, en telle façon que nous pouvons sentir le domaine de l’Esprit en nous, dans nos coeurs, nous pouvons ménager mieux notre liberte. La psychologie existentielle jaillit beaucoup de lumière en notre expérience chrétienne.

    Sommario: L’Autore cerca di mettere più luce su un tema ‘d’attualità, cioè, de dimostrare comme la vita cristiana può essere intesa à la luce della psychologia odierna. L’esperienza è la medulla della vita cristiana. L’essenza della esperienza umana è trasformata dalla Grazia del Cristo in un modo mirabile che noi possiamo gustare il dominio dello Spirito in noi, nei nostri cuori, noi possiamo regulare la nostra libertà umana. La psychologia existenziale getta molta luce sulla nostra esperienza umana.
    Resumen: El Padre Ivo da Conceiçao e Sousa es Profesor de Exégesis Bíblica y Sociología en el Seminario Patriarcal de Rachol. Él es un erudito bíblico y teólogo. Realizó su Licenciatura en el Instituto Pontificio Bíblico (PIB), Roma, y su tesis bajo la dirección del profesor del Biblicum, Prof.Stanislas Lyonnet, sobre “El Nuevo Pacto en la Segunda Carta a los Corintios. Una investigación teológico-exegético en 2 Corintios 3:1-4:6 y 5:14-21”, con su investigación en la literatura targumica. También tiene una Licenciatura en Teología Sistemática en la Universidad de Santo Tomás, de Roma. Hizo maestría en Sociología en la Universidad de Mysore, Manasagangotri. También ha Diplomado en Psicología y Periodismo, Nueva Delhi. También es Secretario de la Comisión Teológica de la Conferencia de los Obispos Católicos de la India (CCBI). Ha escrito en varias lenguas para las revisiones filosóficas, teológicas, sociológicas e históricas. Ha participado en seminarios nacionales e internacionales. Sabe 15 idiomas. Él es un músico, luego de haber compuesto varios himnos y canciones, y letras de canciones y música escrita por tres operetas en Konkani. El autor escribe en latín, que aprendió con entusiasmo en el Seminario de Saligao-Pilerne, sobre la “vida cristiana a la luz de la psicología moderna existencial”. La experiencia es el núcleo de la vida cristiana. El “núcleo” de la experiencia humana se transforma por la Gracia de Cristo, de modo que lo que experimentamos es verdadera y realmente el dominio del Espíritu que es manejado por nosotros de acuerdo al uso o mal uso de nuestra libertad. La psicología existencial arroja su luz sobre la experiencia cristiana.

    Me gusta

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s